Aunque fechado el 17 de agosto del año 942, esta datación tienen que ser a todas luces errónea o un añadido posterior. Se trata de un fuero que fue concedido por el conde Sancho García tras la conquista definitiva de Peñafiel en torno al año 1013. Pero el documento donde se encuentra ha sido considerado por la gran mayoría de los historiadores como un diploma falso del siglo XII pues parece aprovecharse y copiar en parte el fuero latino de Alfonso VI (1076)

Texto en latín

In nomine Dominii ofiphicis creantis et regnantes, transcendentis, circumpletentis, incircunscripti, atque invisibilis, Dei Patris scilicet et Filii et Spiritus Sancti, regnantis in eternum et ultra, cujus regnum sempiternum, quod non corrumpetur, neque auferetur, cujus nutu principes regnant et tempora mutantur temporibus, per quem cuncta subsistunt elementa, cui famulantur universa celestia pariter er terrestria ac mari coherentia ipsius juventa clementia:

Ego Santius comes placuit mihi facere, transacto Duero, primam populationem prenominatam Pennafidelensi, ut esset mater et exaltatio in Extrematuram et gaudium christianorum et confusio paganorum.

[1] Et dono in illa fuero et tale adjutorium hominibus: ut de Logrono veniant cum tota terra nagerensi ad medianero de Pennafideli a Gomello: et de terra de Sancta Juliana vel de Castiella veniant ad medianero de Pennafideli ad Torre de Sendinos; de Pisorga ad Cannellas; de terra legionensi ad Sanctam Mariam de Bellosello; Maxana et de terra de Portugali et de Zamora arriba ad duas ecclesias; de Salamanticensi arriba Alva et Avila, Arevalo, Olmedo, Coca, Portillo isti veniant toti ad duas ecclesias; Secovia ad Sancta Marta in Sazedon; Sepulvica et Petracia cum toto de Spina Campu ad Santum Joannem in Berbite; de tota Extrematura, de riba de Duero arriba veniant ad Balladar.

[2] De rio de Aslança usque in Pennamfidelem toto illo infanzone qui quotidie non tenuerit cavallerii in Pennafideli perdat quantum habuerit hereditas inter Pennafideli et Aslança.

[3] E toto homine de Aslança vel de Pisorga qui venerit in Pennafideli populare, serviat ei tota sua hereditate.

[4] Et toto homine qui uxorem captam duxerit transacto Duero in Pennafideli serviat ei sua hereditas et nullus secutet per homicidia.

[5] Et totus homo qui plures solares habuerit extra illo in quo sedit illo domino domus prendat livores vel homicidia usque ad sumum de suos homines.

[6] Illi autem populatores vel sui homines, si caluniam vel homicidia fecerint, ut a domino civitas pertineat illo quarto pectet.

[7] Illi autem meis hominibus livores fecerint illis suis hominibus colligant in suo pecto usque ad sumum de suo homine.

[8] Semel per annum facite mihi fossatera et toto caballero qui non ibi fuerit quomodo pariet decem solidos, pedoni autem quinque.

[9] Et si venerit apellito de mauris vel de castello arato in terra sarracenorum, semper illa tertia parte pedoni in villa remaneat; alii autem eam succurrete christianorum.

[10] De illa torre de Vallecorva usque in illa torre de Tamaron accipiat portadgo domino de Pennafideli.

[11] Dono terminos Pennafideli: de illa Guijiosa ubi cadet rio de Valle corva in Duero usque ad puteum de Jacobe, de puteum de Jacobe usque ad foro de bajo, de foro de bajo usque ad Colla Albella, de Colla Albella usque ad Frugnal, de Frunal usque ad fontem de Foramnada, usque ad valle de Johannes, de valle de Johannes usque al Olmedelo, de Olmedelo usque ad valle de Salvoto, de Salvoto ad Lagunelas, de Lagunelas ad Sanctam Mariam de Provantas, de Provanta ad Ballizate. Isti exeant termini Pennafideli jure perpetuo.

[12] De adnupdiis ut serviant Pennafideli Banifer et Banifan et Crunia cum sua alfoz, Oca cum sua alfoz, Paroncos-cetoso cum sua alfoz, Berbesca cum sua alfoz, Beluiro et Buradon, Pancorvo et Cellerigon, Paneres rubias et Valle de riba Ible et Valle de Berrosieto et Aguilar, Ybia et Lavite, Campo et Egunia, Madabe et Cervera et Petrasnigras, Villa Didaco cum sua alfoz, Padiellas combas cum suas alfoces, Palencia cum sua alfoz, Rania et Ferrera, Briges cum sua alfoz, Munio cum sua alfoz, Castro cum sua alfoz, Studeos cum sua alfoz, Ellara et Caraso cum sua alfoz, Rinoso et valle de Bite, Benevivere, Baltanas et Cevico Nabero ac Osin cum sua alfoz.

Et qui hoc factum ad disrrunpendum venerit non habeat partem cum Deo Redemptore, sed cum Juda traditore et Datam et Abiron et in inferno inferiori sit anima sua dannata.

Facta charta sub die que erit XVI kalendas Setembris, III feria, hora sexta, in era DCCCCLXXX regnante Rex Ranemiro in Legione et consulque eius Ferdinando Gundisalvo in Castella nec non et contestis Basilio.