El fuero de Nave de Albura, hoy en día La Nave, un barrio de Miranda de Ebro, fue confirmado en 1012 por el conde Sancho García de Castilla. Recoge la reclamación presentada ante el tribunal del conde castellano, reunido en la iglesia juradera de Santa Gadea de Término -hoy Santa Gadea del Cid-, por Nuño Álvarez y Justa de Maturana, potestades (potestates) de dicha villa. Motivó la protesta el allanamiento de los fueros de La Nave por los merinos del conde y tenentes de los castillos de Término, Lantarón y Buradón, quienes se presentaron en la villa para exigir el pago de la caloña tras un homicidio.

Los citados magnates argumentaron ante el tribunal que desde la fundación de La Nave, la villa no tenía fuero de omicidio, neque de fornicio, neque de saione de rege ibi intrare, aportando además de su juramento suo scripto quod habebant de suo foro [ … ] quod habuerunt omni tempore.

El documento ilustra también sobre la importancia estratégica del lugar como paso óptimo para vadear el Ebro-…in navibus que en ipso portu … -, origen del topónimo. Y es que desde Nave de Albura se extendía un gran acúmulo de agua hasta las Conchas de Haro llamado Laguna de Bilibio, que hacía el río Ebro navegable.

Texto del fuero de Nave de Albura

Sub Christi nomine. Hec est series scr<i>pture de foro quod habuit illa villa pernominata Nave de Albura, est que ipsa villa posita super ripa quendam Iberus flumen; ex alia vero parte, Oronus flumen, ex quo fuit edificata Nave de Albura.

Non habuit fuero de omicidio, neque de fornicio, neque de saione de rege ibi intrare. Sive qui occisi fuissent in molino, aut in navibus que in ipso portu vel in ipsa villa, nunqu<a>m omicidio fuit foro de pectare.

Contigit autem ut in tempore de illo comite dompno Sancio, Beila Ovecoz de Palencia, sub imperio de illo comite supr<a>nominato, dominabatur Termino et Lantaron et Buradon castro. Ipso Beila Ovecoz iam super dicto et Bravolio de Portiella et Gutierre de Ballio Cavo venerunt utrique in unum ad ipsa villa iam supradicta Nave de Albura, ut exqu<i>rerent omicidium in illa. Et exierunt de illa villa Nunnu Alvarez de Mellietes et dompna Iuxta de Maturana, qui erant potestates de illa villa. Et insurrexerunt contra ipsos merinos in iudicium et fuerunt ad Termino, ad illo comite domno Sancio. Et iudicabit que iurassent Nunnu Alvarez de Mellietes et dompna Iusta de Maturana cum suo scr<i>pto quod habebant de suo foro. Et iuraverunt in ecclesia pernominata Sancta Agatea de Termino. Et exierunt cum suo foro quod habuerunt omni tempore, et confirmavit illo comite ipso foro illo die ut firmi esset usque in seculum seculi coram testibus qui presentes fuerunt: Oveco Didaz, hic testis; Alvaro Sarrazin, hic testis; Fredinandus Pelaioz, testis; Assur Nunnez, hic testis; Iohannis Flaginez, saione in Termino, testis; Iohannis Flaginez de Qu<i>ntana de Ferreros, iudice in Termino, testis; nos, omnes supr<a>nominatos, rite et clare laudantes confirmamus.

In era ML<a>.

Fuero Nave de Albura. Becerro Gótico de San MIllán de la Cogolla. fol. 59

Texto tomado de Becerro Galicano Digital [doc. 181] (www.ehu.eus/galicano/id181 – consultado 10/12/2021)